NOCTURNI Coetus

NOCTURNI Coetus
NOCTURNI Coetus
ad sacra convenientium, Virorum Mulierumque, ordinariiin Ecclesia, non occurrunt, apud Scriptores.
Namque et Christus erat diurnis temporibus (τὰς ἡμέρας) in Templo docens: noctibus vero exiens diversabatur in monte. Et totus populus mane veniebat ad eum, ad audiendum eum in Templo, Lucae c. 21. v. 37. 38. Et sub Apostolis, ordinariae congregationes non nisi diurnae erant; Καθ᾿ ἡμέραν τε, et quottidie perdurantes concorditer in Templo: et frangentes domatim panem, capiebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis. Actor. c. 2. v. 46. Nempe solutô publicô conventu discedebant ad suas ades et cum gaudio cibum sumebant: sicut secisse populum Israelitarum, commemoratur Nehem. c. 8. v, 11. 12. 13. Quem morem etiam succedens Ecclesia servavit. Licet enim, attroci persecutione ardente, Christianos solitos esse statô die ante lucem convenire, carmenque Christo dicere, se ex quibusdam tranfugis didicisse, scribat Plin. Secundus l. 10. Ep. 97. idque ipsum ex eo repetat Tertullian. Apologet. c. 2. illud ipsum tamen non aliô sensu multiaccipiunt, nisi quod diurnos suos Conventus, die Dominicô, mature inchovaerint; sicut totus populus venisse multo mane, ad audiendum Christum in Templo, dicitur apud Lucam c. 21. v. 38. Vide eundem Tertullian. Apolog. c. 39. et Iustinum Apolog. sub fin. Plura vero apud Desid. Heraldum ad Apologet. cit. Minucium it. Felicem, ubi et Ioh. a Wower et Ger. Elmenhorst. videndi. Postmodum quoque cum invaluisset consuetudo, ut venirent in Ecclesia viri simul et mulieres nocteillâ, quae diem Paschatis antecedebat, ibique precibus invigilarent, velut exspectantes adventum Domini summô maneresurgentis, de qua vigilia Paschatis agit Tertullian. ad uxorem l. 2. c. 4. mosque is in aliis etiam Festis et Martyrum Natalitiis inolesceret sensim: visa res digna quae argueretur. Vigilantio primum, mox ipsi Hieronymo. Quare abrogatis nocturnis vigiliis ieiunari coepit pridie cuiusque Festi, retentô Vigiliarum vocabulô, quamvis diurnô tempore observentur, uti monet Polydor. Virg. de Rerum Invent. l. 6. c. 4. Vide quoque Concilium Sabinense, in Hispania celebratum, A. C. 1322. Parte 2. Tom. 7. Concilior. edit. Paris. c. de Iudaeis et Sarac. Concilium Aquileiense celebratum A. C. 1596. Tom. 9. Concilior. c. de Ecclesiis et pio in iis versandimodo, pag. 709. et 710. Bellarminum de Eccles. Triumph. l. 3. c. 17. Alios. Sed et Ethnicorum non paucis conventus istiusmodi noctu habiti displicuêre. Hinc Cicer. de LL. l. 2. c. 14. postquam commemorâsset Legem hanc Roman. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto, praeter olla, quae pro populo rite sient. Addit. Quid autem mihi displiciat in nocturnis, poetae indicant Comici. Quâ licentiâ Romae datâ quidnam egisset ille, qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit: quo ne imprudentiam quidem oculorum absict fas sit? Profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat. Quo in genere se veritatem maiorem Senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et Consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna (ne nos duriores forte videanur) in media Graecia Dyagondas Thebanus lege perpetuâ sustulit etc. Extra ordinem tamen, in domo Mariae multi congregati et orantes, nocte illâ, quâ post recentem Iacobi Apostoli necem, Petrus etiam in arcta custodia detinebatur, postridie ad supplicium ducendus,
memorantur in Actis c. 12. v, 12. et seqq. Et coetum sacrum Troade coactum Paulus (qui postridie abiturus erat) in noctem, usque ad sequentis diei auroram, detinuisselegitur, Actor. c. 20. v. 7. et 11. Interim quemque nostrum recordari Domini super stratis suis et de ille meditari, cum Davide Psalmo 63. v. 7. convenit. Adde Psalm. 4. v. 5. et 6. v. 7. et 119. v. 62. etc, Plura vero hanc in rem vide apud G. Stewechium Electis Arnobianis l. 4. ubi Haereticis omnibus ab Arcadio et Honorio AA. interdictum inter alia notat, ad litaniam faciendam noctu-coire, Iohann. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 1. c. 37. ubi de coitionibus nocturnis Carpocratianorum, Adamitarum, Priscilliani et eius sectatorum; calumniaque hinc Paganorum, Haereticorum spurcitiem Christianae Religioni inique impingentium, pluribus agit, ut et supra aliquid in vocibus Crypta ac Mysterium, et infra in voce Nychia Nyctages et Nyctelia, it. Pervigilia, et Vigiliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NOVA Religio — Romuli Lege prohibita: e quo sonte hausit Cicero de LL. l. 2. Suosque Deos aut novos aut alienigenas coli. confusionem habet religionum, et ignotas caerimonias. Non a Sacerdotibus, non a patribus acceptos Deos? Ita placet coli, si huic Legi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERVIGILIA — dicebantur olim sacra nocturna, quibus in honorem variorum Numinum pervigiles duci solebant noctes. Ita Cereri, Veneri, Fortunae aliisque Numinibus Pervigilia legimus decreta. apud Livium l. 23. Tacitum Annal. l. 15. c. 44. etc. Unde de Vitellio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Гонения христиан в Римской империи — Причины и мотивы трехвековых Г. на христиан со стороны Римской империи сложны и разнообразны. С точки зрения римского государства, христиане были оскорбители величества (majestatis rei), отступники от государственных божеств (άθεοι, sacrilegi),… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Гонения христиан — в Римской империи. Причины и мотивы трехвековых Г. на христиан со стороны Римской империи сложны и разнообразны. С точки зрения римского государства, христиане были оскорбители величества (majestatis rei), отступники от государственных божеств… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Damnatio ad bestias — Пантеры пожирают преступника, древнеримская напольная мозаика, III в. н. э. Археологический музей Туниса …   Википедия

  • Растерзание львам — Пантеры пожирают преступника, древнеримская напольная мозаика, III в. н. э. Археологический музей Туниса См. также: Бросание к хищникам Damnatio ad bestias ((лат.), букв. «предание зверям»[1]), ad bestias, ad bestie, часто упрощённо  Съедение… …   Википедия

  • Растерзание львами — Пантеры пожирают преступника, древнеримская напольная мозаика, III в. н. э. Археологический музей Туниса См. также: Бросание к хищникам Damnatio ad bestias ((лат.), букв. «предание зверям»[1]), ad bestias, ad bestie, часто упрощённо  Съедение… …   Википедия

  • Damnatio ad bestias — Panthers devouring a criminal. Roman floor mosaic, 3rd century AD. Archaeological Museum of Tunisia …   Wikipedia

  • URBANI — Graece ἀςτεῖοι vel ἐυτράπελοι, homines dicebantur Romae elegantis ac faceti ingenii, qui dictis et salibus suis, risum non tam captarent, quam exprimerent, idque cum moderatione quadam; et Habitâ non personarum modo, sed temporis etiam et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”